- CYCLADES
- CYCLADESinsulae maris Aegaei a promontor. Gerresto, ut Plin. notat, l. 4. c. 12. circa Delum hodie Sdille, quo singulis annis, Iuventus missa, ut festis interesset, in orbem sitae, unde et nomen acceperunt, Strabo, l. 10. Zonar. tom. 3. Dionys. v. 525.Δῆλον ἐκυκλώςαντο, καὶ οὔνομα Κυκλάδες εἰσἰ.Mela, l. 2. c. 7. Quia in orbem iacent, Cyclades dictae. Solin. c. 17. Cycladas autumant inde dictas, quia licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt, et orbem Graeci κύκλον vocant. Idem habent Plinius et Ammianus. Cyclas (inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 14,) Phoenicibus dicta est gigla pro gilgla ex Hebraeo gilgal, quod circulum sonat. Callimachus,Κυκλάδες, αὶ νήσων ἱερώταται εἰν ἁλὶ κεῖνταιΕ῎υυμνοι.Idem, non sine allusione ad nomen,Κυκλάδας ὀψομένη περιηγέας.Virgil. l. 3. Aen. v. 127.----- Sparsasque per aequorCycladas.Horatius, l. 1. Carm. Od. 14. extr.----- Intersusa nitentesVites aequora Cycladas.Idem, l. 3. Carm. Od. 28. v. 14.----- Quae Cnidon,Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon.Ovid. l. 2. Met. v. 264.Exurgunt montes et sparsas Cycladas augent.Idem, l. 1. Trist. El. 12. v. 8.Cycladas Aegaeas obstupuisse puto.Crebrae Station dicuntur. Sunt autem numerô quinquaginta tres. Idem, l. 1. Achill. v. 205.----- Iuvat ire per altasCycladas.Et alibi,Interque vadosasCycladas Aegaeae frangunt ubi saxa procellae.Vulgo Insule del Archipelago Castaldo. Nic. Lloydius. Ad has a Constantino IX. Saraceni victi sunt, A. C. 1028. Ceterum, Insulae hae, cum Hellesponto et Asia proprie dicta, Proconsularem Provinciam Romanis constituebant, in Arcadii Notit. cum prius ad eandem Lydia, Phrygia minor et Caria pertinerent, quae postmodum Vicario Asianae Dioecesis sunt attributae. Salmas. ibid. p. 806.Insulae praecipuae Cyclades.Andros Andro. Cia Zea. Delos Sdille. Micone Micoli. Naxus Naxia. Oliaros Quimminio. Paros Pario, ubi candidissimum marmor. Rhenia Delo coniuncta. Seriphus Serphone. Siphnus Siphano. Siros Siro. Tinos Tine. Hinc Cyclas, vestis muliebris genus, quam tenuissimam et sic pellucidam, eoque parum honestam Torrentius ad Sueton. Calig. c. 52. interpretatur. Male. Omnino enim matronarum vestis fuit seu tunica, eaque satis honesta per se. Iuvenal. Sat. 6. v. 259.Hae sunt, quae tenui sudant in Cyclade.Vide paulo infra. Ex eo sic appellata, quod limbum aureum aut purpureum ad oram extremam haberet adsutum. Limbum enim Graeci κύκλον appellârunt. Imo, κυκλάδα, si Glossatori veteri fides: apud quem legimus, κυκλὰς, ἡ περὶ τὴν χλαῖναν πορφυρᾶ κύκλῳ, Limbus. Propert. l. 4. El. 7. v. 38.Quae nunc auratâ Cyclade verrit humum.Porro Cyclas apud Silium singulari numerô legitur. Sic enim, 4. v. 244.Ceu gelidus Boreas totum cum sustulit imoIcarium fundo victor mare, navita vatôIactatur sparsus, laceratâ classe profundô,Cunctaque canenti profunditur aequore Cyclas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.